ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam
Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non
recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui
BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in
terram polluit regnum et principes eius
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit
retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob
quasi ignem flammae devorantis in gyro
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram
suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in
tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et
replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est
tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris
sui regem et sacerdotem
ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi
suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt
in domo Domini sicut in die sollemni
HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit
funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque
antemurale et murus pariter dissipatus est
TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit
vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est
lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion
consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis
abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem
CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt
viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione
filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis
oppidi
LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum
deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent
animas suas in sinu matrum suarum
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem
cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim
velut mare contritio tua quis medebitur tui
NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec
aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent
viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones
SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per
viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam
Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium
universae terrae
FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui
sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en
ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus
AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum
quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et
laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium
tuorum
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion
deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des
requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum
effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum
manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame
in capite omnium conpetorum
RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone
comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si
occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et
iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris
tui percussisti nec misertus es
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de
circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et
relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit
eos